Messaggio Originale --
to: <silvia.ferretto@tiscalinet.it>
Subject: Comunicazioni
Date: Thu, 18 Apr 2002 17:28:22 +0200

Humanissima domina Ferretto,

compertum habeo a notario, casalensi, quocum iungor mutua ac fervida amicitia, te satagere ut tandem lingua latina magis magisque in Italia nostra colatur et quidem incipiat doceri tamquam lingua via, ope novae artis didacticae, ita ut etiam ipsa incipiat doceri sicut docentur ceterae linguae hodiernae.
Ego iam multos annos pugno ut lingua latina colloquialis ingrediatur in scholas humanisticas ac praesertim ut professores linguae latinae sii suadeant se esse meros lexica latina viventia, tot sunt vocabula latina quae noscunt, ergo incipiant etiam ipsi loqui latine maxima simplicitate et pèlanitate. Sed hoc exigat tractationem amplam, sufficiant ergo quae scripsi. Permitte ut tibi offeram meum "situm interretialem", ubi adsunt legenda nonnullae meìae dissertationes de hac quaestione.
Laetus ero si tu me gratificaberis tua candida amicitia. Accipe multa et sincera omina.